|
14. Huic autem observationi qua cavemus figuratam locutionem, id
est, translatam quasi propriam sequi; adjungenda etiam illa est, ne
propriam quasi figuratam velimus accipere. Demonstrandus est igitur
prius modus inveniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et
iste omnino modus est, ut quidquid in sermone divino neque ad morum
honestatem, neque ad fidei veritatem proprie referri potest, figuratum
esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei
veritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua
cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem
Dei et proximi, cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo
libro dictum est.
15. Sed quoniam proclive est humanum genus non ex momentis ipsius
libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit
plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae
regionis et temporis homines vituperare atque damnare consueverunt; et
ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus
vivit, admittit: eoque contingit ut si quid Scriptura vel praeceperit
quod abhorret a consuetudine audientium, vel quod non abhorret
culpaverit, si animum eorum jam verbi vinxit auctoritas, figuratam
locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi charitatem,
nec culpat nisi cupiditatem; et eo modo informat mores hominum. Item
si animum praeoccupavit alicujus erroris opinio, quidquid aliter
asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem
asserit nisi catholicam fidem, rebus praeteritis, et futuris, et
praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio,
praesentium demonstratio: sed omnia haec ad eamdem charitatem
nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem vincendam atque
exstinguendam valent.
16. Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et
se atque proximo propter Deum: cupiditatem autem, motum animi ad
fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod
autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum,
flagitium vocatur: quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur.
Et haec sunt duo genera omnium peccatorum; sed flagitia priora sunt.
Quae cum exinaniverint animum, et ad quamdam egestatem perduxerint,
in facinora prosilitur, quo removeantur impedimenta flagitiorum, aut
adjumenta quaerantur. Item quod agit charitas quo sibi prosit,
utilitas est: quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia
nominatur. Et hic praecedit utilitas; quia nemo potest ex eo quod non
habet, prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis
destruitur, tanto charitatis augetur.
|
|