|
17. Quidquid ergo asperum et quasi saevum factu dictuque in sanctis
Scripturis legitur ex persona Dei vel sanctorum ejus, ad cupiditatis
regnum destruendum valet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud
referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli:
Thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei
qui reddet unicuique secundum opera sua: iis quidem qui secundum
sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem
quaerentibus, vitam aeternam; iis autem qui ex contentione sunt, et
diffidunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum,
Judaei primum et Graeci (Rom. II, 5-9). Sed hoc ad eos,
cum quibus evertitur ipsa cupiditas, qui eam vincere noluerunt. Cum
autem in homine cui dominabatur, regna cupiditatis subvertuntur, illa
est aperta locutio: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam
crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V,
24). Nisi quia et hic quaedam verba translata tractantur, sicuti
est, ira Dei, et, crucifixerunt: sed non tam multa sunt, vel ita
posita, ut obtegant sensum, et allegoriam vel aenigma faciant, quam
proprie figuratam locutionem voco. Quod autem Jeremiae dicitur,
Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas, et
destruas, et disperdas, et dissipes (Jerem. I, 10); non
dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem
diximus.
|
|