|
18. Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum
dicta, sive etiam facta sunt, vel ex Dei persona, vel ex hominum
quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt: quorum ad
charitatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus
praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum
quibus vivit, aut temperans aut superstitiosus est: quisquis vero sic
eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur,
excedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus
enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque
ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento
pretioso a muliere perfusos (Joan. XII, 3), ut luxuriosorum et
nequam hominum solent, quorum talia convivia detestamur. Odor enim
bonus, fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit,
dum vestigia Christi sequitur, quasi pedes ejus pretiosissimo odore
perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in
divina vel prophetica persona magnae cujusdam rei signum est. Alia est
quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae vaticinatione
conjunctio meretricis (Osee I, 2): nec, si flagitiose in
conviviis temulentorum et lascivorum nudantur corpora; propterea in
balneis nudum esse flagitium est.
19. Quid igitur locis et temporibus personisque conveniat,
diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri
enim potest ut sine aliquo vitio cupediae vel voracitatis,
pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae
flamma in vilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini
pisce vesci (Luc. XXIV, 43), quam lenticula more Esau
nepotis Abraham (Gen. XXV, 34), aut hordeo more jumentorum.
Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia
vilioribus aluntur escis. Nam in omnibus hujuscemodi rebus, non ex
earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi
vel probandum est, vel improbandum quod facimus.
20. Regno terreno veteres justi coeleste regnum imaginabantur, et
praenuntiabant. Sufficiendae prolis causa erat uxorum plurium simul
uni viro habendarum inculpabilis consuetudo (Id. XVI, 3,
XXV, 1; et II Reg. V, 13); et ideo unam feminam maritos
habere plurimos honestum non erat: non enim mulier eo est fecundior,
sed meretricia potius turpitudo est, vel quaestum vel liberos vulgo
quaerere. In hujuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non
libidinose faciebant, quamvis ea facerent quae hoc tempore nisi per
libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi
tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac
prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum
charitatis, sive Dei, sive proximi, sive utriusque. Sicut enim
talares et manicatas tunicas habere apud Romanos veteres flagitium
erat; nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas
habere flagitium est: sic animadvertendum est, in caetero quoque usu
rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos
vivit, consuetudine nequiter abutitur; sed etiam saepe fines ejus
egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum solemnium
latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.
|
|