|
22. In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius
consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec
possunt animadvertere totam conversationem suam, vel in conjugiis, vel
in conviviis, vel in vestitu, caeteroque humano victu atque cultu,
aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosam videri. Qua varietate
innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam,
qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem
poterant evigilare, putaverunt nullam esse justitiam per seipsam, sed
unicuique genti consuetudinem suam justam videri: quae cum sit diversa
omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere justitia, fieri
manifestum nullam usquam esse justitiam. Non intellexerunt, ne multa
commemorem, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tobiae IV,
16; Matth. VII, 12), nullo modo posse ulla eorum gentili
diversitate variari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei,
omnia flagitia moriuntur; cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim
vult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum
Dei, seipsum scilicet. Et nemo vult sibi a quoquam noceri: nec ipse
igitur cuiquam nocuerit.
|
|