|
24. Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans,
aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem
flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam
vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii
hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis
(Joan. VI, 54). Facinus vel flagitium videtur jubere: figura
est ergo, praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter
atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro ejus crucifixa
et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba
illum; si sitit, potum da illi. Hic nullo dubitante beneficentiam
praecipit: sed quod sequitur, Hoc enim faciens carbones ignis
congeres super caput ejus (Prov. XXV, 21, 22; Rom.
XII, 20); malevolentiae facinus putes juberi: ne igitur
dubitaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari,
uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te
potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes
poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se
inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait
Dominus, Qui amat animam suam, perdet eam (Joan. XII,
25), non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque
conservare animam suam; sed figurate dictum, perdat animam, id est,
perimat atque amittat usum ejus, quem nunc habet, perversum scilicet
atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non
quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem
(Eccli. XII, 4). Posterior pars hujus sententiae videtur
vetare beneficentiam; ait enim, Ne suscipias peccatorem: intelligas
ergo figurate positum pro peccato peccatorem, ut peccatum ejus non
suscipias.
|
|