|
25. Saepe autem accidit ut quisquis in meliori gradu spiritualis
vitae vel est, vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur,
quae inferioribus gradibus praecipiuntur: ut verbi gratia, si caelibem
amplexus est vitam, et se castravit propter regnum coelorum (Matth.
XIX, 12), quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri
praecipiunt, non proprie sed translate accipi oportere contendat; et
si quis statuit servare innuptam virginem suam, tanquam figuratam
locutionem conetur interpretari qua dictum est, Trade filiam, et
grande opus perfeceris (Eccli. VII, 27). Erit igitur etiam
hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, ut sciamus alia
omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus
personarum; ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad
suam cujusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat . In suo
quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi.
|
|