|
26. Item cavendum est ne forte quod in Scripturis veteribus pro
illorum temporum conditione, etiamsi non figurate, sed proprie
intelligatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora
quis putet in usum vitae posse transferri. Quod nisi dominante
cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum, quibus evertenda est,
satellitium quaerente, non faciet; nec intelligit miser ad hanc
utilitatem illa sic esse posita, ut spei bonae homines salubriter
videant et consuetudinem quam aspernantur posse habere usum bonum, et
eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi charitas
utentium, et hic cupiditas attendatur.
27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit,
potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate
utentem propter aliud, quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi
enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur
cupiditas temporalibus voluptatibus implicata: inferiorisque gradus ad
Deum sunt, quibus secundum veniam concedit Apostolus carnalem cum
singulis conjugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum (I
Cor. VII, 2), quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut
sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu
nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac vita
invenisset Domini adventus, cum jam non mittendi, sed colligendi
lapides tempus esset (Eccle. III, 5), statim seipsos
castrarent propter regnum coelorum: non enim est in carendo
difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Noverant quippe illi
homines etiam in ipsis conjugibus luxuriam esse abutendi
intemperantiam: quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus
uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum; et
benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te coeli
et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam, et dedisti illi adjutorium
Evam: et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio
sororem meam, sed ipsa veritate, ut miserearis nostri, Domine
(Tob. VIII, 7-9).
|
|