|
1. Homo timens Deum, voluntatem ejus in Scripturis sanctis
diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus;
praemunitus etiam scientia linguarum, ne in verbis locutionibusque
ignotis haereat; praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum
necessariarum, ne vim naturamve earum quae propter similitudinem
adhibentur, ignoret; adjuvante etiam codicum veritate, quam solers
emendationis diligentia procuravit: veniat ita instructus ad ambigua
Scripturarum discutienda atque solvenda. Ut autem signis ambiguis non
decipiatur, quantum per nos instrui potest ; fieri autem potest ut
istas vias quas ostendere volumus, tanquam pueriles vel magnitudine
ingenii, vel majoris illuminationis claritate derideat: sed tamen, ut
coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi
est, ut per nos instrui valeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in
verbis propriis esse, aut in translatis; quae genera in secundo libro
demonstravimus.
|
|