|
28. Sed qui effrenata libidine, vel per multa stupra diffluentes
evagantur, vel in ipsa una conjuge, non solum excedunt ad liberorum
procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae
sordes inverecunda omnino licentia servilis cujusdam libertatis
accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis
antiqui uterentur viri, nihil servantes in usu illo nisi congruum
tempori propagandae prolis officium; et quod ipsi laqueis libidinis
obstricti, vel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse
arbitrantur.
29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari
oportere viros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque
laudantur, intumescunt superbia; tanto avidiores inanissimae gloriae,
quanto eos frequentius atque latius lingua blandior ventilaverit; qua
ita leves fiunt, ut eos rumoris aura, sive quae prospera, sive quae
adversa existimatur, in quaslibet invehat voragines flagitiorum, aut
in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit
atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis
penetrari; et non ex se alios metiantur.
|
|