|
Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus,
inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe
tentatio defuit illis viris: nam et credentium celebrabantur
praeconio, et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti
pro tempore utebantur his omnibus, et non corrumpebantur; sic illi
veteres, usum feminarum ad sui temporis convenientiam referentes, non
patiebantur eam dominationem libidinis, cui serviunt qui ista non
credunt.
30. Et ideo isti sese nullo modo cohiberent ab inexpiabili odio
filiorum, a quibus vel uxores vel concubinas suas attentatas, aut
attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset.
|
|