|
Rex autem David cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non
solum ferocientem toleravit, sed etiam planxit exstinctum (II Reg.
XVIII, 33). Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem
nullo modo injuriae suae, sed peccata filii commovebant. Nam ideo,
si vinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito servaretur
poenitendi locus: et quia non potuit, non orbitatem doluit in ejus
interitu, sed noverat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis
anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo
aegrotante affligebatur, moriente laetatus est.
31. Ex hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi viri
feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu
quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cujus
etiam maritum occidendum praeceperat; accusatus est per prophetam: qui
cum ad eum venisset convincendum de peccato, proposuit ei similitudinem
de paupere qui habebat ovem unam, cujus vicinus cum haberet multas, ad
adventum hospitis sui unicam potius vicini sui pauperis oviculam
exhibuit epulandam. In quem commotus David occidi eum jussit, et
quadruplicari ovem pauperi; ut se nesciens condemnaret, qui peccaverat
sciens. Quod cum ei manifestatum esset, et divinitus denuntiata
vindicta, diluit poenitendo peccatum (II Reg. XII,
1-14). Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo
designatum est de ove vicini pauperis; de marito autem mulieris
interempto, hoc est, de ipso paupere, qui unam habebat ovem,
occiso, non est per similitudinem interrogatus David, ut in solum
adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intelligitur
quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua
excessit modum, a seipso puniri coactus est. Sed in isto viro
immoderatae hujus libidinis non permansio, sed transitus fuit:
propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes
vocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo vicini
pauperis ovem ad epulandum exhibuisse. At vero in ejus filio
Salomone, non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido
possedit: de quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem
mulierum (III Reg. XI, 1). Cujus tamen initia desiderio
sapientiae flagraverant (II Paralip. I, 7-12); quam cum
amore spirituali adeptus esset, amore carnali amisit.
|
|