|
32. Ergo, quanquam omnia vel pene omnia quae in Veteris
Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam
figurate accipienda sint: tamen etiam illa quae proprie lector
acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen
abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina
praecepta custodiunt; figuram ad intelligentiam referat, factum vero
ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore
officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt.
|
|