|
Si qua vero peccata magnorum virorum legerit, tametsi aliquam in eis
figuram rerum futurarum animadvertere atque indagare potuerit; rei
tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte
factis suis jactare audeat, et prae sua justitia caeteros tanquam
peccatores contemnat, cum videat tantorum virorum et cavendas
tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum
hominum scripta sunt, ut Apostolica illa sententia ubique tremenda
sit, qua ait: Quapropter qui videtur stare, videat, ne cadat (I
Cor. X, 12). Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum,
in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam.
|
|