|
Quod cum apparuerit, verba quibus continetur, aut a similibus rebus
ducta invenientur, aut ab aliqua vicinitate attingentibus.
35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non
putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per
similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus.
Nam et in vituperatione fermentum posuit Dominus, cum diceret,
Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 11); et in
laude, cum diceret, Simile est regnum coelorum mulieri quae abscondit
fermentum in tribus mensuris farinae, donec fermentaretur totum
(Luc. XIII, 21).
36. Hujus igitur varietatis observatio duas habet formas. Sic enim
aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria, aut
tantummodo diversa significent. Contraria scilicet, cum alias in
bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est
quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat
Christum, ubi dicitur, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V,
5); significat et diabolum, ubi scriptum est, Adversarius vester
diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I
Petr. V, 8). Ita serpens in bono est, Astuti ut serpentes
(Matth. X, 16); in malo autem, Serpens Evam seduxit in
astutia sua (II Cor. XI, 3). In bono panis, Ego sum panis
vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51); in malo, Panes
occultos libenter edite (Prov. IX, 17): sic et alia plurima.
Et haec quidem quae commemoravi, minime dubiam significationem
gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt.
Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut,
Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Incertum est enim
utrum iram Dei significet non usque ad novissimam poenam, id est usque
ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Judaeis ad Gentes
transeuntem, quia inclinavit ex hoc in hoc, remanentibus apud Judaeos
observationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex ejus non est
exinanita (Psal. LXXIV, 9). Cum vero res eadem non in
contraria, sed tantum in diversa significatione ponitur, illud est in
exemplum, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi
legimus (Apoc. XVII, 15, et XIX, 6); et Spiritum
sanctum, unde est illud, Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus
(Joan. VII, 38); et si quid aliud atque aliud, pro locis in
quibus ponitur, aqua significare intelligitur.
37. Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum, non solum
duo aliqua diversa, sed etiam nonnunquam multa significat, pro loco
sententiae, sicut posita reperitur.
|
|