|
Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis
intelligantur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum
est Deo, Apprehenda arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi
(Psal. XXXIV, 2), quam ex illo loco ubi legitur, Domine,
ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13).
Nec tamen ita ut jam ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus
positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei: dictum est enim et
scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas
exstinguere (Ephes. VI, 16). Nec rursum ideo debemus in armis
hujuscemodi spiritualibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio
loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et
charitatis (I Thess. V, 8).
|
|