|
38. Quando autem ex eisdem Scripturae verbis, non unum aliquid,
sed duo vel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui
scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere veritati ex
aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest: id tamen eo conante
qui divina scrutatur eloquia, ut ad voluntatem perveniatur auctoris,
per quem Scripturam illam sanctus operatus est Spiritus; sive hoc
assequatur, sive aliam sententiam de illis verbis, quae fidei rectae
non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco
divinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae
intelligere volumus, et ipsam sententiam forsitan vidit; et certe Dei
Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram
lectori vel auditori, sine dubitatione praevidit; imo ut occurreret,
quia et ipsa est veritate subnixa, providit. Nam quid in divinis
eloquiis largius et uberius potuit divinitus provideri, quam ut eadem
verba pluribus intelligantur modis, quos alia non minus divina
contestantia faciant approbari?
|
|