|
39. Ubi autem talis sensus eruitur, cujus incertum certis sanctarum
Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita
manifestus appareat, etiam si ille cujus verba intelligere quaerimus,
eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est: per
Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur; quas verbis translatis
opacatas cum scrutari volumus, aut hoc inde exeat quod non habeat
controversiam; aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque inventis
atque adhibitis testibus terminetur.
|
|