|
2. Sed cum verba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo
videndum est ne male distinxerimus, aut pronuntiaverimus. Cum ergo
adhibita intentio incertum esse perviderit quomodo distinguendum aut
quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de
Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de
qua satis egimus, cum de rebus in primo libro loqueremur. Quod si
ambae vel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatem secundum
fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et
consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt,
restat consulendus, ut videamus cuinam sententiae, de pluribus quae se
ostendunt, ferat suffragium, eamque sibi contexi patiatur.
3. Jam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut
alius sensus sit, Verbum hoc erat in principio apud Deum, non vult
Verbum Deum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est, qua
nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus, Et Deus
erat Verbum; deinde subjungamus, Hoc erat in principio apud Deum
(Joan. I, 1, 2).
4. Illa vero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei,
et ideo textu ipso sermonis dijudicanda est, ubi ait Apostolus: Et
quid eligam ignoro: compellor autem ex duobus; concupiscentiam habens
dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in
carne necessarium propter vos (Philipp. I, 23, 24).
Incertum enim est utrum ex duobus concupiscentiam habens, an compellor
autem ex duobus, ut illud adjungatur, concupiscentiam habens
dissolvi, et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur, multo enim
magis optimum, apparet eum ejus optimi dicere se habere
concupiscentiam, ut cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat
concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse
cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno
consequenti verbo dijudicatur, quod positum est, enim: quam
particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti
sunt, ut non solum compelli ex duobus, sed etiam duorum habere
concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid
eligam ignoro: compellor autem ex duobus; quam distinctionem
sequitur, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo. Et
tanquam quaereretur quare hujus rei potius habeat concupiscentiam;
multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus compellitur?
Quia est manendi necessitas, quam ita subjecit, Manere in carne
necessarium propter vos.
5. Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu
ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae
ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios,
Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni
coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in
timore Dei. Capite nos. Nemini nocuimus (II. Cor. VII,
1, 2). Dubium est quippe utrum, Mundemus nos ab omni
coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam, Ut sit
sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34); an,
Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus, Et
spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos.
Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt.
|
|