|
40. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos
grammatici graeco nomine tropos vocant, auctores nostros usos fuisse,
et multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare vel credere
qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui
noverunt, agnoscunt in Litteris sanctis, eorumque scientia ad eas
intelligendas aliquantum adjuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non
decet, ne artem grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur
admoneo, quamvis jam superius id admonuerim, id est, in secundo
libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam
litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit, GRAMMATA
enim Graeci litteras vocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam
vocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum
exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in divinis Libris
leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamvis pene omnes ii
tropi, qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur
loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo vulgus utitur
sermone contenti sunt. Quis enim non dicit, Sic floreas? qui tropus
metaphora vocatur. Quis non dicit piscinam etiam quae non habet
pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen
accepit? qui tropus catachresis dicitur.
41. Longum est isto modo caeteros persequi: nam usque ad illos
pervenit vulgi locutio, qui propterea mirabiliores sunt, quia contra
quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia vel
antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid velit intelligi,
uti cum dicimus homini mala facienti, Res bonas facis: antiphrasis
vero ut contraria significet, non voce pronuntiantis efficitur, sed
aut verba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur
lucus, quod minime luceat; aut consuevit aliquid ita dici, quamvis
dicatur etiam non e contrario, veluti cum quaerimus accipere quod ibi
non est, et respondetur nobis, Abundat; aut adjunctis verbis facimus
ut a contrario intelligatur quod loquimur, veluti si dicamus, Cave
illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus, nec
omnino sciens qui sint, vel quid vocentur hi tropi? Quorum cognitio
propterea Scripturarum ambiguitatibus dissolvendis est necessaria,
quia cum sensus, ad proprietatem verborum si accipiatur, absurdus
est, quaerendum est utique ne forte illo vel illo tropo dictum sit quod
non intelligimus; et sic pleraque inventa sunt quae latebant.
|
|