|
42. Tichonius quidam qui contra Donatistas invictissime scripsit,
cum fuerit donatista, et illic invenitur absurdissimi cordis, ubi eos
non omni ex parte relinquere voluit, fecit librum quem Regularum
vocavit , quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus
quasi clavibus divinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum
primam ponit, De Domino et ejus corpore; secundam, De Domini
corpore bipartito; tertiam, De promissis et Lege; quartam, De
specie et genere; quintam, De temporibus; sextam, De
recapitulatione; septimam, De diabolo et ejus corpore. Quae quidem
consideratae, sicut ab illo aperiuntur, non parum adjuvant ad
penetranda quae tecta sunt divinorum eloquiorum: nec tamen omnia quae
ita scripta sunt ut non facile intelligantur, possunt his regulis
inveniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque
adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura, in
quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque
enim aliquid illic tale versatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi
Joannis quaerit, quemadmodum intelligendi sint angeli Ecclesiarum
septem, quibus scribere jubetur, et ratiocinatur multipliciter, et ad
hoc pervenit ut ipsos angelos intelligamus Ecclesias (Apoc. I,
20). In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum,
et utique res illic obscurissima quaeritur; quod exempli gratia satis
dictum sit: nam colligere omnia, nimis longum et nimis operosum est,
quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis, ut nihil istarum septem
ibi requirendum sit.
43. Iste autem cum has velut regulas commendaret, tantum eis
tribuit, quasi omnia quae in Lege, id est, in divinis Libris
obscure posita invenerimus, his bene cognitis atque adhibitis
intelligere valeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut
diceret: Necessarium duxi ante omnia, quae mihi videntur, libellum
Regularum scribere, et secretorum Legis veluti claves et luminaria
fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae universae Legis
recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles
visibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut
communicamus, accepta fuerit; clausa quaeque patefient, et obscura
dilucidabuntur; ut quis prophetiae immensam silvam perambulans, his
regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Hic
si dixisset, Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae nonnullos
Legis recessus obtinent, aut certe, quae Legis magnos recessus
obtinent; non autem quod ait, universae Legis recessus: neque
dixisset, Clausa quaeque patefient, sed, clausa multa patefient;
verum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plusquam res
ipsa postulat dando, in spem falsam lectorem ejus cognitoremque
misisset. Quod ideo dicendum putavi, ut liber ipse et legatur a
studiosis, quia plurimum adjuvat ad Scripturas intelligendas, et non
de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est,
non solum propter quaedam in quibus ut homo erravit; sed maxime propter
illa quae sicut donatista haereticus loquitur. Quid autem doceant vel
admoneant istae septem regulae, breviter ostendam.
|
|