|
44. Prima de Domino et ejus corpore est; in qua scientes aliquando
capitis et corporis, id est, Christi et Ecclesiae unam personam
nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus, Ergo
Abrahae semen estis [Galat. III, 29], cum sit unum semen
Abrahae, quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad
corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab
una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens, sicut sponso
imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai.
LXI, 10); et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id
est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum
est.
|
|