|
Secunda est de Domini corpore bipartito, quod quidem non ita debuit
appellari; non enim revera Domini corpus est, quod cum illo non erit
in aeternum: sed dicendum fuit, De Domini corpore vero atque
permixto, aut, vero atque simulato, vel quid aliud; quia non solum
in aeternum, verum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi
sunt, quamvis in ejus esse videantur Ecclesia. Unde poterat ista
regula et sic appellari, ut diceretur de permixta Ecclesia. Quae
regula lectorem vigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios jam
loquatur, tanquam ad eos ipsos ad quos loquebatur, videtur loqui; vel
de ipsis, cum de aliis jam loquatur; tanquam unum sit utrorumque
corpus, propter temporalem commixtionem et communionem Sacramentorum.
Ad hoc pertinet in Canticis canticorum, Fusca sum et speciosa ut
tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis (Cant. I. 5). Non
enim ait, Fusca fui ut tabernacula Cedar, et speciosa sum ut pelles
Salomonis; sed utrumque se esse dixit, propter temporalem unitatem
intra una retia piscium bonorum et malorum (Matth. XIII,
48). Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit
haeres cum filio liberae (Gen. XXI, 10; Galat. IV,
30). Itaque cum de bona parte Deus dicat, Ducam caecos in viam
quam non noverunt, et semitas quas non noverunt calcabunt; et faciam
illis tenebras in lucem, et prava in directum: haec verba faciam, et
non derelinquam eos: mox de alia parte, quae male permixta est,
dicit, Ipsi autem conversi sunt retro (Isai. XLII, 16,
17), quamvis alii jam significentur his verbis. Sed quoniam nunc
in uno sunt, tanquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen
semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus in
Evangelio, cujus dominus cum venerit, dividet eum, et partem ejus
cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51).
|
|