|
46. Tertia regula est de Promissis et Lege, quae alio modo dici
potest de spiritu et littera, sicut nos eam appellavimus, cum de hac
re librum scriberemus . Potest etiam sic dici, de gratia et mandato.
Haec autem magis mihi videtur magna quaestio quam regula, quae
solvendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intelligentes
Pelagiani, vel condiderunt suam haeresim, vel auxerunt. Laboravit
in ea dissolvenda Tichonius bene, sed non plene. Disputans enim de
fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei; ipsam
vero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a Deo. Nec attendit
Apostolum dicentem, Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre
et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Sed non erat
expertus hanc haeresim, quae nostro tempore exorta, multum nos, ut
gratiam Dei quae per Dominum nostrum Jesum Christum est, adversus
eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus,
Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor.
XI, 19), multo vigilantiores diligentioresque reddidit, ut
adverteremus in Scripturis sanctis, quod istum Tichonium minus
attentum, minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet
fidem donum illius esse qui ejus mensuram unicuique partitur (Rom.
XII, 3). Ex qua sententia quibusdam dictum est, Vobis donatum
est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo
patiamini (Philipp. I, 29). Unde quis dubitet utrumque esse
Dei donum, qui fideliter atque intelligenter audit utrumque donatum?
Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur: sed hoc nunc non
agimus; alibi autem atque alibi saepissime ista egimus.
|
|