|
47. Quarta Tichonii regula est de specie et genere. Sic enim eam
vocat, volens intelligi speciem partem, genus autem totum, cujus ea
pars est quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque civitas pars est
utique universitatis gentium: hanc ille vocat speciem; genus autem
omnes gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae
a dialecticis traditur qui, inter partem et speciem quid intersit
acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque civitate,
sed de unaquaque provincia vel gente vel regno tale aliquid in divinis
reperiatur eloquiis. Non solum enim, verbi gratia, de Jerusalem,
vel de aliqua gentium civitate, sive Tyro, sive Babylonia, sive
alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis, quod modum ejus
excedat, et conveniat potius omnibus gentibus: verum etiam de
Judaea, de Aegypto, de Assyria, et quacumque alia gente, in qua
sunt plurimae civitates, non tamen totus orbis, sed pars ejus est,
dicitur quod transeat ejus modum, et congruat potius universo, cujus
haec pars est; vel sicut iste appellat, generi, cujus haec species
est. Unde et in notitiam vulgi verba ista venerunt, ut etiam idiotae
intelligant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto
imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae
de Salomone dicuntur, excedunt ejus modum, et potius ad Christum vel
Ecclesiam, cujus ille pars est, relata clarescunt.
48. Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae
vel ei quoque, vel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed
cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente
Scriptura, ibi vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie
quod in genere potest melius et certius invenire. Facile quippe est
illud quod ait propheta Ezechiel, Domus Israel habitavit in terra,
et polluerunt illam in via sua, et in idolis suis, et peccatis suis;
secundum immunditiam menstruatae facta est via eorum ante faciem meam.
Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et
ventilavi eos in regiones; secundum vias eorum et secundum peccata
eorum judicavi eos (Ezech. XXXVI, 17-19): facile est,
inquam, hoc intelligere de illa domo Israel, de qua dicit
Apostolus, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18);
quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit, et passus est.
Alia etiam quae sequuntur, eidem intelliguntur populo convenire: sed
cum coeperit dicere, Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum,
quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et
scient gentes quia ego sum Dominus; jam intentus debet esse, qui
legit, quemadmodum species excedatur, et adjungatur genus. Sequitur
enim et dicit: Et dum sanctificabor in vobis ante oculos eorum, et
accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et
inducam vos in terram vestram; et aspergam vos aqua munda, et
mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabo vos: et dabo
vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor
lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum
dabo in vos: et faciam ut in justitiis meis ambuletis, et judicia mea
custodiatis, et faciatis: et habitabitis in terra, quam dedi patribus
vestris; et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; et
mundabo vos ex omnibus immunditiis vestris (Ezech. XXXVI,
23-29). Hoc de Novo Testamento esse prophetatum, ad quod
pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, ne quibus alibi
scriptum est, Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris,
reliquiae salvae fient (Isai. X, 22), verum etiam caeterae
gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt;
non ambigit quisquis intuetur et lavacrum regenerationis hic esse
promissum, quod nunc videmus omnibus gentibus redditum: et illud quod
ait Apostolus, cum Novi Testamenti gratiam commendaret, ut in
comparatione Veteris emineret, Epistola nostra vos estis, scripta
non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed
in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2, 3), hinc
esse respicit et perspicit ductum ubi iste propheta dicit, Et dabo
vobis cor novum, et Spiritum novum dabo in vos; et auferam cor
lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor quippe
carneum, unde ait Apostolus, tabulis cordis carnalibus, a corde
lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem
significavit intelligentem. Sic fit Israel spiritualis, non unius
gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod
est Christus.
49. Hic ergo Israel spiritualis ab illo Israele carnali, qui est
unius gentis, novitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non
gente distinguitur: sed altitudo prophetica dum de illo vel ad illum
loquitur, latenter transit ad hunc; et cum jam de isto vel ad istum
loquatur, adhuc de illo vel ad illum loqui videtur; non intellectum
Scripturarum nobis quasi hostiliter invidens, sed exercens
medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait, Et inducam vos in
terram vestram; et paulo post, tanquam idipsum repetens, Et
habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus vestris; non
carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritualiter sicut spiritualis
debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga (Ephes. V,
27) ex omnibus gentibus congregata, atque in aeternum regnatura cum
Christo, ipsa est terra beatorum, terra viventium (Psal.
XXVI, 13); ipsa intelligenda est patribus data, quando eis
certa et incommutabili Dei voluntate promissa est: quoniam ipsa
promissionis vel praedestinationis firmitate jam data est, quae danda
suo tempore a patribus credita est; sicut de ipsa gratia quae sanctis
datur, scribens ad Timotheum Apostolus ait, Non secundum opera
nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis
in Christo Jesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per
adventum Salvatoris nostri (II Tim. I, 9, 10). Datam
dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur; quoniam in
dispositione ac praedestinatione Dei jam factum erat quod suo tempore
futurum erat, quod ipse dicit manifestatum. Quamvis haec possint
intelligi et de terra futuri saeculi, quando erit coelum novum et terra
nova (Apoc. XXI, 1), in qua injusti habitare non poterunt.
Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex
parte non erit impiorum; quia et ipsa similiter data est, quando danda
firmata est.
|
|