|
50. Quintam Tichonius regulam ponit, quam De temporibus
appellat; qua regula plerumque inveniri vel conjici possit latens in
Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis vigere
dicit hanc regulam; aut tropo synecdoche, aut legitimis numeris.
Tropus synecdoche, aut a parte totum, aut a toto partem facit
intelligi: sicut unus evangelista post dies octo factum dicit, quod
alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus
praesentibus facies Domini fulsit ut sol, et vestimenta ejus sicut nix
(Luc. IX, 28; Matth. XVII, 1, 2; Marc. IX, 1,
2). Utrumque enim verum esse non posset, quod de numero dierum
dictum est, nisi ille qui dixit, post dies octo, intelligatur partem
novissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam
diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris
posuisse; is vero qui dixit, post dies sex, integros omnes et totos,
sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a
parte totum, etiam illa de resurrectione Christi solvitur quaestio.
Pars enim novissima diei quo passus est, nisi pro toto die
accipiatur, id est, adjuncta etiam nocte praeterita; et nox in cujus
parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur, adjuncto scilicet
die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes,
quibus se in corde terrae praedixit futurum (Matth. XII, 40).
51. Legitimos autem numeros dicit, quos eminentius divina
Scriptura commendat, sicut septenarium, vel denarium, vel
duodenarium, et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter
agnoscunt. Plerumque enim hujusmodi numeri pro universo tempore
ponuntur: sicut, Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII,
164), nihil est aliud quam, Semper laus ejus in ore meo (Psal.
XXXIII, 2). Tantumdem valent et cum multiplicantur, sive per
denarium, sicut septuaginta et septingenti; unde possunt et
septuaginta anni Jeremiae (Jerem. XXV, 11) pro universo
tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia: sive per
seipsos, sicut decem per decem, centum sunt; et duodecim per
duodecim, centum quadraginta quatuor; quo numero significatur
universitas sanctorum in Apocalypsi (Apoc. VII, 4). Unde
apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse solvendas,
sed latius patere significationes eorum, et in multa proserpere.
Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad
homines.
|
|