|
52. Sextam regulam Tichonius Recapitulationem vocat, in
obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur
quaedam quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione
narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio
revocetur: quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. Sicut in
Genesi, Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad
orientem, et posuit ibi hominem quem formavit; et produxit Deus adhuc
de terra omne lignum speciosum, et bonum in escam; ita videtur dictum
tanquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in
paradiso: cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit
Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando
redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit
plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et
bonum in escam. Denique secutus adjunxit: Et lignum vitae in medio
paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Deinde flumen, quo
paradisus irrigaretur, divisum in quatuor principia fluviorum quatuor,
explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi
terminavit, repetivit illud quod jam dixerat, et revera hoc
sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem
finxit, et posuit eum in paradiso (Gen. II, 8, 9), etc.
Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse
demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius
dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter
intelligatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa.
53. Itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes
filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum
linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Enumeratis quoque
filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas
suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de
omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum et
secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super
terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una
omnibus (Id. X, 20, 31, 32, et XI, 1). Hoc itaque
quod adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una
omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo jam
tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas
gentium, una fuerit omnibus lingua communis; quod procul dubio
repugnat superioribus verbis, ubi dictum est, In tribubus suis
secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse jam linguas suas
singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus
una communis. Ac per hoc recapitulando adjunctum est, Et erat omnis
terra labium unum, et vox una omnibus, latenter narratione redeunte,
ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi
per multas: et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi
haec eis judicio divino ingesta est poena superbiae; post quod factum
dispersi sunt super terram secundum linguas suas.
54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius: sicut in Evangelio
Dominus dicit, Die quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de
coelo, et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo
revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo,
non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur
retro: meminerit uxoris Loth (Luc. XVII, 29-32; Gen.
XIX, 26). Numquid cum Dominus fuerit revelatus, tunc sunt
ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est, vitam praeteritam
cui renuntiavit, inquirat; et non potius isto tempore, ut cum
Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit
vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est, In illa hora,
tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad
intelligendam recapitulationem, sensus legentis invigilet, adjuvante
alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit,
Filii, novissima hora est (I Joan. II, 18). Tempus ergo
ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora
est in qua oportet ista servari; quia et ipsa revelatio Domini ad
eamdem horam pertinet, quae die judicii terminabitur (Rom. II 5,
et XIII, 11).
|
|