|
55. Septima Tichonii regula est, eademque postrema, De diabolo
et ejus corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt ejus
quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni
(Matth. XXV, 41): sicut Christus caput est Ecclesiae, quod
est corpus ejus, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna
(Ephes. I, 22). Sicut ergo in prima regula, quam vocat de
Domino et ejus corpore, vigilandum est ut intelligatur, cum de una
eademque persona Scriptura loquitur, quid conveniat capiti, quid
corpori; sic et in ista novissima, aliquando in diabolum dicitur quod
non in ipso, sed potius in ejus corpore possit agnosci, quod habet non
solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui cum ad
ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec
unusquisque de hac vita exeat, vel a frumento palea ventilabro ultimo
separetur (Luc. III, 17). Quod enim scriptum est apud
Isaiam, Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens (Isai.
XIV, 12), et caetera, quae sub figura regis Babyloniae de
eadem persona, vel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione
sermonis, de diabolo utique intelliguntur; et tamen quod ibi dictum
est, Contritus est in terra, qui mittit ad omnes gentes, non totum
ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos
suos, tamen in terra corpus ejus, non ipse, conteritur; nisi quia
ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut pulvis, quem projicit
ventus a facie terrae (Psal. I, 4).
56. Hae autem omnes regulae, excepta una, quae vocatur De
promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intelligi, quod est proprium
tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi
videtur, ab aliquo universa comprehendi. Nam ubicumque velut aliud
dicitur ut aliud intelligatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte
non invenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet,
sine labore sequitur intellectus: cum vero ubi non solet, laboratur ut
intelligatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusve
dona Dei sunt in ingeniis hominum, vel adjutoria tribuuntur. Proinde
sicut in verbis propriis, de quibus superius disputavimus, ubi res ut
dicuntur intelligendae sunt; sic in translatis quae faciunt tropicas
locutiones, ubi aliud ex alio intelligendum est, de quibus huc usque
quantum visum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi
venerabilium Litterarum, ut in Scripturis sanctis genera locutionum
sciant, et quomodo apud eas aliquid dici soleat, vigilanter
advertant, memoriterque retineant; verum etiam, quod est praecipuum
et maxime necessarium, orent ut intelligant. In eis quippe
Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat
sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus. (Prov. II,
6); a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt.
Sed haec satis etiam de signis, quantum ad verba pertinet dicta sint.
Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti volumine, quae
Dominus donaverit, disseramus.
|
|