|
6. Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem
observanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi
lectoris nimia vitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur, aut
praecedentis vel consequentis contextione sermonis; aut si neutrum
horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut
quolibet modo lector pronuntiaverit, non sit in culpa. Nisi enim
fides revocet, qua credimus Deum non accusaturum adversus electos
suos, et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic
pronuntiari, Quis accusabit adversus electos Dei? ut hanc
interrogationem quasi responsio subsequatur, Deus qui justificat. Et
iterum interrogetur, Quis est qui condemnat? et respondeatur,
Christus Jesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum
est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur
interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc
veteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi
possunt; ad interrogationem vero, aut Non, aut Etiam.
Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus, Quis
accusabit adversus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis
enuntietur, Deus qui justificat? ut tacite respondeatur, Non: et
item percontemur, Quis est qui condemnat? rursusque interrogemus,
Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est
in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Rom. VIII,
33, 34)? ut ubique tacite respondeatur, Non. At vero illo
loco ubi ait, Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur
justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30); nisi post
percontationem qua dictum est, Quid ergo dicemus? responsio
subjiciatur, Quia gentes quae non sectabantur justitiam,
apprehenderunt justitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet
autem voce pronuntietur illud quod Nathanael dixit, A Nazareth
potest aliquid boni esse (Joan. I, 46), sive affirmantis, ut
illud solum ad interrogationem pertineat quod ait, A Nazareth? sive
totum cum dubitatione interrogantis; non video quomodo discernatur:
uterque autem sensus fidem non impedit.
7. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad
pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est, Non est
absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito (Psal.
CXXXVIII, 15), non elucet legenti utrum correpta littera os
pronuntiet, an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa;
si autem producat, ab eo quod sunt ora, intelligitur numerus
singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione dijudicantur:
nam in Graeco non STOMA, sed OSTEON positum est. Unde
plerumque loquendi consuetudo vulgaris utilior est significandis rebus,
quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici, Non
est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum,
quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam
vicino verbo ad eamdem sententiam pertinente dijudicatur: sicut est
illud Apostoli, Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui
talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). Si
tantummodo dixisset, Quae praedico vobis, neque subjunxisset, sicut
praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset,
ut cognosceremus utrum in eo quod dixit, praedico, producenda an
corripienda esset media syllaba: nunc autem manifestum est producendam
esse; non enim ait, Sicut praedicavi, sed sicut praedixi.
|
|