|
8. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad
distinctionem vel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae
sunt: qualis illa est ad Thessalonicenses, propterea consolati
sumus, fratres, in vobis (I Thess. III, 7). Dubium est
enim utrum, O fratres; an, Hos fratres: neutrum autem horum est
contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet, et ideo
illa inspecta renuntiatur vocativus, id est, O fratres. Quod si
voluisset interpres dicere, Propterea consolationem habuimus,
fratres, in vobis; minus servitum esset verbis, sed minus de
sententia dubitaretur: aut certe si adderetur, Nostri, nemo fere
ambigeret vocativum esse casum, cum audiret, Propterea consolati
sumus, fratres nostri, in vobis. Sed jam hoc periculosius
permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait
Apostolus. Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam
habeo in Christo Jesu (I Cor. XV, 31). Ait enim quidam
interpres, Quotidie morior, per vestram juro gloriam; quia in graeco
vox jurantis (NE) manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime
igitur et difficillime inveniri potest ambiguitas in propriis verbis,
quantum ad libros divinarum Scripturarum spectat, quam non aut
circumstantia ipsa sermonis qua cognoscitur scriptorum intentio, aut
interpretum collatio, aut praecedentis linguae solvat inspectio.
|
|