|
9. Sed verborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps
loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in
principio cavendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias.
Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit,
spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Cum enim
figurate dictum sic accipitur, tanquam proprie dictum sit, carnaliter
sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id
etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est, intelligentia carni
subjicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata
verba sicut propria tenet, neque illud quod proprio verbo
significatur, refert ad aliam significationem: sed si Sabbatum
audierit, verbi gratia, non intelligit nisi unum diem de septem, qui
continuo volumine repetuntur; et cum audierit Sacrificium, non
excedit cogitatione illud quod fieri de victimis pecorum terrenisque
fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro
rebus accipere; et supra creaturam corpoream, oculum mentis ad
hauriendum aeternum lumen levare non posse.
|
|