|
10. Quae tamen servitus in Judaeo populo longe a caeterarum gentium
more distabat; quandoquidem rebus temporalibus ita subjugati erant, ut
unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quanquam signa rerum
spiritualium pro ipsis rebus observarent, nescientes quo referrentur,
id tamen insitum habebant, quod tali servitute uni omnium, quem non
videbant, placerent Deo. Quam custodiam tanquam sub paedagogo
parvulorum fuisse scribit Apostolus (Galat. III, 24). Et
ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista
Dominum, cum jam tempus revelationis eorum venisset, ferre non
potuerunt (Matth. XII, 2); atque inde calumnias, quod sabbato
curaret, moliti sunt principes eorum (Luc. VI, 7); populusque
signis illis tanquam rebus adstrictus, non credebat Deum esse, vel a
Deo venisse, qui ea sicut a Judaeis observabantur, nollet
attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia
Jerosolymitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub
paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter imposita erant
servientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit coelum et terram,
opinionem observantium religarent. Namque illi quia proximi
spiritualibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus votis
atque signis, quamvis quomodo spiritualiter essent intelligenda
nescirent, unum tamen didicerant venerari aeternum Deum), tam
capaces exstiterunt Spiritus sancti, ut omnia sua venderent, eorumque
pretium indigentibus distribuendum, ante Apostolorum pedes ponerent
(Act. IV, 34), seque totos dedicarent Deo tanquam templum
novum, cujus terrenae imagini, hoc est, templo veteri, serviebant.
11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est,
quia non tam prope invenit erant, qui simulacra manufacta deos
habebant.
|
|