|
Et si quando aliqui eorum illa tanquam signa interpretari conabantur,
ad creaturam colendam venerandamque referebant. Quid enim mihi prodest
simulacrum, verbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo
significari universum mare, vel etiam omnes aquas caeteras, quae
fontibus proruunt? sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene
recolo, ita dicente:
|
Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti
Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento
Profluit oceanus, et flumina crinibus errant.
|
|
Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatita non est
autem hominum, sed porcorum cibus. Novit quid dicam, qui Evangelium
novit (Luc. XV, 16). Quid ergo mihi prodest quod Neptuni
simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum
colam? tam enim mihi statua quaelibet, quam mare universum, non est
Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos
putant, quam qui opera Dei; sed nobis unus diligendus et colendus
Deus praecipitur (Deut. VI, 5), qui fecit haec omnia, quorum
illi simulacra venerantur, vel tanquam deos, vel tanquam signa et
imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re
sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus;
quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere? Quae
si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum
obligaveris, nihilominus servili carnalique onere atque velamine non
carebis.
|
|