|
12. Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis
utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi
erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his
factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub
signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis,
sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione
multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura
fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec
sub ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius
animum in eorum intelligentia spirituali.
|
|