|
23. Sunt enim quaedam quae vi sua non intelliguntur, aut vix
intelliguntur, quantolibet et quantumlibet, quamvis planissime,
dicentis versentur eloquio; quae in populi audientiam, vel raro, si
aliquid urget, vel nunquam omnino mittenda sunt. In libris autem,
qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodammodo lectorem teneant cum
intelliguntur, cum autem non intelliguntur molesti non sint molentibus
legere, et in aliquorum collocutionibus , non est hoc officium
deserendum, ut vera, quamvis difficillima ad intelligendum, quae ipsi
jam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum
intelligentiam perducamus, si tenet auditorem vel collocutorem discendi
cupiditas, nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata
possit accipere; non curante illo qui docet, quanta eloquentia
doceat, sed quanta evidentia.
|
|