|
24. Cujus evidentiae diligens appetitus aliquando negligit verba
cultiora, nec curat quid bene sonet, sed quid bene indicet atque
intimet quod ostendere intendit. Unde ait quidam, cum de tali genere
locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam
(Cicero, in Oratore). Haec tamen sic detrahit ornatum, ut sordes
non contrahat. Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit,
vel esse debeat, ut verbum quod nisi obscurum sit vel ambiguum,
latinum esse non potest, vulgi autem more sic dicitur ut ambiguitas
obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab
indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros,
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Psal. XV,
4), quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter
enuntiaretur hoc nomen, quod in latina lingua tantummodo singulariter
dicitur; cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem, ossum
potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed
ab eo quod sunt ora intelligatur, ubi Afrae aures de correptione
vocalium vel productione non judicant? Quid enim prodest locutionis
integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi
omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt, propter quos
ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit omnia verba quae non
docent; et si pro eis alia integra, quae intelligantur, potest
dicere, id magis eliget: si autem non potest, sive quia non sunt,
sive quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus
integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre.
25. Et hoc quidem non solum in collocutionibus, sive fiant cum
aliquo uno, sive cum pluribus; verum etiam multo magis in populis
quando sermo promitur, ut intelligamur instandum est. Quia in
collocutionibus est cuique interrogandi potestas: ubi autem omnes
tacent ut audiatur unus, et in eum intenta ora convertunt, ibi ut
requirat quisque quod non intellexerit, nec moris est nec decoris; ac
per hoc debet maxime tacenti subvenire cura dicentis. Solet autem motu
suo significare utrum intellexerit cognoscendi avida multitudo: quod
donec significet, versandum est quod agitur, multimoda varietate
dicendi; quod in potestate non habent, qui praeparata et ad verbum
memoriter retenta pronuntiant. Mox autem ut intellectum esse
constiterit, aut sermo finiendus, aut in alia transeundum est. Sicut
enim gratus est qui cognoscenda enubilat; sic onerosus est qui cognita
inculcat, eis duntaxat quorum tota exspectatio in dissolvenda eorum,
quae panduntur, difficultate pendebat. Nam delectandi gratia etiam
nota dicuntur; ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. Quod
si et ipse jam notus est, atque auditoribus placet, pene nihil
interest utrum is qui dicit, dictor vel lector sit. Solent enim et ea
quae commode scripta sunt, non solum ab iis quibus primitus
innotescunt, jucunde legi; verum ab iis etiam quibus jam nota sunt,
neque adhuc illa de memoria delevit oblivio, non sine jucunditate
relegi, vel ab utrisque libenter audiri. Quae autem quisque jam
oblitus est, cum commonetur, docetur. Sed de modo delectandi nunc
non ago; de modo quo docendi sunt qui discere desiderant, loquor. Is
autem est optimus, quo fit ut qui audit, verum audiat, et quod audit
intelligat. Ad quem finem cum ventum fuerit, nihil tunc amplius de
ipsa re tanquam diutius docenda laborandum est, sed forte de
commendanda ut in corde figatur: quod si faciendum videbitur, ita
modeste faciendum est, ne perveniatur ad taedium.
|
|