|
27. Dixit ergo quidam eloquens, et verum dixit, ita dicere debere
eloquentem, ut doceat, ut delectet, ut flectat. Deinde addidit:
Docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae
(Cicero, de Oratore). Horum trium quod primo loco positum est,
hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus;
reliqua duo, in modo quo dicimus. Qui ergo dicit cum docere vult,
quamdiu non intelligitur, nondum se existimet dixisse quod vult ei quem
vult docere. Quia etsi dixit quod ipse intelligit, nondum illi
dixisse putandus est, a quo intellectus non est: si vero intellectus
est, quocumque modo dixerit, dixit. Quod si etiam delectare vult eum
cui dicit, aut flectere, non quocumque modo dixerit, faciet; sed
interest quomodo dicat, ut faciat. Sicut est autem, ut teneatur ad
audiendum, delectandus auditor; ita flectendus, ut moveatur ad
agendum. Et sicut delectatur, si suaviter loquaris; ita flectitur,
si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis,
quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat; cum quid
laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante
oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cavendos terrendo proponis;
et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos
auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quod agendum
esse jam sciunt.
28. Si autem adhuc nesciunt, prius utique docendi sunt quam
movendi. Et fortasse rebus ipsis cognitis ita movebuntur, ut eos non
opus sit majoribus eloquentiae viribus jam moveri. Quod tamen cum opus
est, faciendum est: tunc autem opus est, quando cum scierint quid
agendum sit, non agunt. Ac per hoc docere necessitatis est. Possunt
enim homines et agere et non agere quod sciunt. Quis autem dixerit eos
agere debere quod nesciunt? Et ideo flectere necessitatis non est,
quia non semper opus est, si tantum docenti vel etiam delectanti
consentit auditor. Ideo autem victoriae est flectere, quia fieri
potest ut doceatur et delectetur, et non assentiatur. Quid autem illa
duo proderunt, si desit hoc tertium? Sed neque delectare necessitatis
est: quandoquidem cum dicendo vera monstrantur, quod ad officium
docendi pertinet, non eloquio agitur, neque hoc attenditur, ut vel
ipsa vel ipsum delectet eloquium, sed per seipsa, quoniam vera sunt,
manifestata delectant. Unde plerumque delectant etiam falsa patefacta
atque convicta. Neque enim delectant, quia falsa sunt; sed quia
falsa esse verum est, delectat et dictio qua hoc verum esse monstratum
est.
|
|