|
29. Propter eos autem quibus fastidientibus non placet veritas, si
alio quocumque modo, nisi eo modo dicatur, ut placeat et sermo
dicentis, datus est in eloquentia non parvus etiam delectationi locus.
Quae tamen addita non sufficit duris, quos nec intellexisse, nec
docentis elocutione delectatos esse profuerit. Quid enim haec duo
conferunt homini, qui et confitetur verum, et collaudat eloquium, nec
inclinat assensum, propter quem solum, cum aliquid suadetur, rebus
quae dicuntur invigilat dicentis intentio? Si enim talia docentur quae
credere vel nosse sufficiat, nihil est aliud eis consentire, nisi
confiteri vera esse. Cum vero id docetur quod agendum est, et ideo
docetur ut agatur, frustra persuadetur verum esse quod dicitur,
frustra placet modus ipse quo dicitur, si non ita discitur ut agatur.
Oportet igitur eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod
agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut teneat,
verum etiam flectere ut vincat. Ipse quippe jam remanet ad
consensionem flectendus eloquentiae granditate, in quo id non egit
usque ad ejus confessionem demonstrata veritas, adjuncta etiam
suavitate dictionis.
|
|