|
30. Cui suavitati tantum operae impensum est ab hominibus, ut non
solum non facienda, verum etiam fugienda ac detestanda tot et tanta
mala atque turpia, quae malis et turpibus disertissime persuasa sunt,
non ut eis consentiatur, sed sola delectationis gratia, lectitentur.
Avertat autem Deus ab Ecclesia sua quod de synagoga Judaeorum
Jeremias propheta commemorat dicens: Pavor et horrenda facta sunt
super terram: Prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum
dederunt manibus suis, et plebs mea dilexit sic. Et quid facietis in
futurum (Jerem. V, 30, 31)? O eloquentia tanto
terribilior, quanto purior; et quanto solidior, tanto vehementior!
O vere securis concidens petras! huic enim rei simile esse verbum
suum, quod per sanctos Prophetas fecit, per hunc ipsum prophetam
Deus ipse dixit (Id. XLVI, 22). Absit itaque, absit a
nobis, ut sacerdotes plaudant iniqua dicentibus, et plebs Dei diligat
sic. Absit a nobis, inquam, tanta dementia: nam quid faciemus in
futurum? Et certe minus intelligantur, minus placeant, minus moveant
quae dicuntur; verumtamen dicantur; et justa , non iniqua libenter
audiantur: quod utique non fieret, nisi suaviter dicerentur.
31. In populo autem gravi, de quo dictum est Deo, In populo
gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18), nec illa suavitas
delectabilis est, qua non quidem iniqua dicuntur, sed exigua et
fragilia bona spumeo verborum ambitu ornantur, quali nec magna atque
stabilia decenter et graviter ornarentur. Est tale aliquid in epistola
beatissimi Cypriani, quod ideo puto vel accidisse, vel consulto
factum esse, ut sciretur a posteris, quam linguam doctrinae
christianae sanitas ab ista redundantia revocaverit, et ad eloquentiam
graviorem modestioremque restrinxerit; qualis in ejus consequentibus
litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime
impletur. Ait ergo quodam loco: Petamus hanc sedem: dant secessum
vicina secreta; ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per
arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt
(Cypr., Epist. 1 ad Donatum). Non dicuntur ista nisi
mirabiliter affluentissima fecunditate facundiae, sed profusione nimia
gravitati displicent. Qui vero haec amant, profecto eos qui non ita
dicunt, sed castigatius eloquuntur, non posse ita eloqui existimant,
non judicio ista devitare. Quapropter iste vir sanctus et posse se
ostendit sic dicere, quia dixit alicubi, et nolle, quoniam postmodum
nusquam.
|
|