|
32. Agit itaque noster iste eloquens, cum et justa et sancta et
bona dicit, neque enim alia debet dicere; agit ergo quantum potest cum
ista dicit, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur:
et haec se posse, si potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis
orationum, quam oratorum facultate non dubitet; ut orando pro se, ac
pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora
jam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linquam, ad Deum
levet animam sitientem, ut eructet quod biberit, vel quod impleverit
fundat. Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque
tractanda sunt, multa sint quae dicantur, et multi modi quibus
dicantur ab eis qui haec sciunt; quis novit quid ad praesens tempus,
vel nobis dicere, vel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium
videt? et quis facit ut quod oportet, et quemadmodum oportet, dicatur
a nobis, nisi in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap.
VII, 16)? Ac per hoc, discat quidem omnia quae docenda sunt,
qui et nosse vult et docere; facultatemque dicendi, ut decet virum
ecclesiasticum, comparet: ad horam vero ipsius dictionis, illud
potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait, Nolite
cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus
Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Si
ergo loquitur in eis Spiritus sanctus, qui persequentibus traduntur
pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum?
|
|