|
33. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quid, vel
quemadmodum doceant, si doctores sanctus efficit Spiritus, potest
dicere nec orandum nobis esse, quia Dominus ait, Scit pater vester
quid vobis necessarium sit, prius quam petatis ab eo (Id. VI,
8); aut apostolum Paulum Timotheo et Tito non debuisse praecipere
quid, vel quemadmodum praeciperent aliis. Quas tres apostolicas
Epistolas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia doctoris
persona imposita. Nonne in prima ad Timotheum legitur: Annuntia
haec et doce (I Tim. IV, 11)? quae autem sint, supra dictum
est. Nonne ibi est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem
(Id. V, 1)? Nonne in secunda ei dicitur: Formam habe verborum
sanorum, quae a me audisti (II Tim. I, 13)? Nonne ibi ei
dicitur: Satis age, teipsum probabilem operarium exhibens Deo, non
erubescentem, verbum veritatis recte tractantem (Id. II, 15)?
Ibi est et illud: Praedica verbum, insta opportune, importune;
argue, obsecra, increpa in omni longanimitate et doctrina (II
Tim. IV, 2). Itemque ad Titum, nonne dicit episcopum juxta
doctrinam fidelis verbi perseverantem esse debere, ut potens sit in
doctrina sana et contradicentes redarguere (Tit. I, 9)? Ibi
etiam dicit: Tu vero loquere quae decent sanam doctrinam, senes
sobrios esse (Id. II, 1, 2), et quae sequuntur. Ibi et
illud: Haec loquere, et exhortare, et increpa cum omni imperio.
Nemo te contemnat (Ibid. 15). Admone illos principibus et
potestatibus subditos esse (Id. III, 1), etc. Quid ergo
putamus? Numquid contra seipsum sentit Apostolus, qui cum dicat
doctores operatione fieri Spiritus sancti, ipse illis praecipit quid
et quemadmodum doceant? An intelligendum est, et hominum officia ipso
sancto Spiritu largiente, in docendis etiam ipsis doctoribus non
debere cessare; et tamen neque qui plantat esse aliquid, neque qui
rigat, sed Deum qui incrementum dat (I Cor. III, 7)? Unde
ipsis quoque ministris sanctis hominibus, vel etiam sanctis Angelis
operantibus, nemo recte discit quae pertinent ad vivendum cum Deo,
nisi fiat a Deo docilis Deo , cui dicitur in Psalmo: Doce me
facere voluntatem tuam, quoniam tu es Deus meus (Psal. CXLII,
10). Unde et ipsi Timotheo idem dicit apostolus, loquens utique
ad discipulum doctor: Tu autem persevera in iis quae didicisti, et
credita sunt tibi, sciens a quo didiceris (II Tim. III,
14). Sicut enim corporis medicamenta, quae hominibus ab hominibus
adhibentur, nonnisi eis prosunt quibus Deus operatur salutem, qui et
sine illis mederi potest, cum sine ipso illa non possint, et tamen
adhibentur; et si hoc officiose fiat, inter opera misericordiae vel
beneficentiae deputatur: ita et adjumenta doctrinae tunc prosunt animae
adhibita per hominem, cum Deus operatur ut prosint, qui potuit
Evangelium dare homini, etiam non ab hominibus, neque per hominem.
|
|