|
34. Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil horum
trium spernens, ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat; oret
atque agat, ut quemadmodum supra diximus, intelligenter, libenter,
obedienterque audiatur. Quod cum apte et convenienter facit, non
immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris
assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut
flectat, etiam tria illa videtur pertinere voluisse idem ipse Romani
auctor eloquii, cum itidem dixit, Is igitur erit eloquens, qui
poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere
(Cicero, de Oratore): tanquam si adderet illa etiam tria, et sic
explicaret unam eamdemque sententiam dicens. Is erit igitur eloquens,
qui ut doceat, poterit parva submisse; ut delectet, modica
temperate; ut flectat, magna granditer dicere.
|
|