|
35. Haec autem tria ille, sicut ab eo dicta sunt, in causis
forensibus posset ostendere; non autem hic, hoc est in ecclesiasticis
quaestionibus, in quibus hujusmodi, quem volumus informare, sermo
versatur. In illis enim ea parva dicuntur, ubi de rebus pecuniariis
judicandum est; ea magna, ubi de salute ac de capite hominum: ea vero
ubi nihil horum judicandum est, nihilque agitur ut agat sive decernat,
sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media, et
ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt. Modicis enim modus nomen
imposuit: nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. In
istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore
populis dicimus, ad hominum salutem, nec temporariam, sed aeternam
referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia
magna sunt quae dicimus; usque adeo ut nec de ipsis pecuniariis rebus
vel acquirendis vel amittendis parva videri debeant, quae doctor
ecclesiasticus dicit, sive sit illa magna, sive parva pecunia. Neque
enim parva est justitia, quam profecto et in parva pecunia custodire
debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno
fidelis est (Luc. XVI, 10). Quod ergo minimum est, minimum
est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. Nam sicut ratio
rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema
ducantur, eadem est in magno disco, quae in nummulo exiguo; ita ubi
parva juste geruntur, non minuitur justitiae magnitudo.
36. De judiciis denique saecularibus (quibus utique nisi
pecuniariis?) cum loqueretur Apostolus: Audet quisquam vestrum,
inquit, adversus alterum habens negotium, judicari ab iniquis, et non
apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum judicabunt? Et si in
vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?
Nescitis quia Angelos judicabimus, nedum saecularia? Saecularia
igitur judicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in
Ecclesia, hos constituite ad judicandum . Ad reverentiam vobis
dico. Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter
fratrem suum judicare? Sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud
infideles. Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis
vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius
fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc
fratres . An nescitis quia injusti regnum Dei non haereditabunt (I
Cor. VI, 1-9)? Quid est quod sic indignatur Apostolus, sic
corripit, sic exprobrat, sic increpat, sic minatur? quid est quod
sui animi affectum tam crebra et tam aspera vocis mutatione testatur?
quid est postremo quod de rebus minimis tam granditer dicit? Tantumne
de illo negotia saecularia meruerunt? Absit. Sed hoc facit propter
justitiam, charitatem, pietatem, quae, nulla sobria mente
dubitante, etiam in rebus quamlibet parvulis magna sunt.
37. Sane si moneremus homines quemadmodum ipsa negotia saecularia
vel pro se vel pro suis apud ecclesiasticos judices agere deberent,
recte admoneremus ut agerent tanquam parva submisse: cum vero de illius
viri disseramus eloquio, quem volumus earum rerum esse doctorem,
quibus liberamur ab aeternis malis, atque ad aeterna pervenimus bona;
ubicumque agantur haec, sive ad populum sive privatim, sive ad unum
sive ad plures, sive ad amicos sive ad inimicos, sive in perpetua
dictione sive in collocutione, sive in tractatibus sive in libris,
sive in epistolis vel longissimis vel brevissimis, magna sunt. Nisi
forte quoniam calix aquae frigidae, res minima atque vilissima est,
ideo minimum aliquid atque vilissimum Dominus ait, quod eum qui
dederit discipulo ejus, non perdet mercedem suam (Matth. X,
42): aut vero quando iste doctor in Ecclesia facit inde sermonem,
parvum aliquid debet existimare se dicere; et ideo non temperate, non
granditer, sed submisse sibi esse dicendum. Nonne quando accidit ut
de hac re loqueremur ad populum, et Deus adfuit ut non incongrue
diceremus, tanquam de illa aqua frigida quaedam flamma surrexit (II
Mach. I, 32), quae etiam frigida hominum pectora, ad
misericordiae opera facienda, spe coelestis mercedis accenderet?
|
|