|
38. Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non
semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur;
temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur: cum vero aliquid
agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen
volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad
flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna,
et submisse dicitur, si docetur; et temperate, si praedicatur; et
granditer, si aversus inde animus ut convertatur impellitur. Quid
enim Deo ipso majus est? Numquid ideo non discitur ? Aut qui docet
unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res
ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Numquid
hic ornamenta, et non documenta quaeruntur? numquid ut aliquid agat
est flectendus auditor, et non potius ut discat instruendus? Porro
cum laudatur Deus sive de seipso, sive de operibus suis, quanta
facies pulchrae ac splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum
potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocumque non
laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam prae illo colantur
idola, sive daemonia, sive quaecumque creatura; quantum hoc malum
sit, atque ut ab hoc malo avertantur homines, debet utique granditer
dici.
|
|