|
39. Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut
planius aliquid commemorem, ubi ait: Dicite mihi, sub Lege volentes
esse, Legem non audistis? Scriptum est enim, quod Abraham duos
filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed ille qui de
ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per
repromissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo
Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quae
est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est huic
quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem
sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat.
IV, 21-26), etc. Itemque ubi ratiocinatur, et dicit:
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum
nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt
promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in
multis, sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Hoc
autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et
triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandas
promissiones. Si enim ex Lege haereditas, jam non ex promissione.
Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Et quia occurrere
poterat audientis cogitationi, Utquid ergo Lex data est, si ex illa
non est haereditas? ipse sibi hoc objecit, atque ait velut
interrogans: Quid ergo Lex? Deinde respondit: Transgressionis
gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, disposita
per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus
vero unus est. Et hic occurrebat, quod sibi ipse proposuit, Lex
ergo adversus promissa Dei? Et respondit, Absit: reddiditque
rationem, dicens, Si enim data esset Lex quae posset vivificare,
omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub
peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus,
etc. (Galat. III, 15-22); vel si quid ejusmodi est.
Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos
solvere quaestionum; sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus,
quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus improbetur per illas aut
refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter
occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit autem ut cum
incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus
incidentes pertractantur atque solvuntur, in eam longitudinem
ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat
atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit.
Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit,
refutetur; ne ibi occurrat, ubi non erit qui respondeat; aut
praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat.
40. In illis autem apostolicis verbis dictio temperata est:
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juniores ut
fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores (I Tim. V,
1, 2). Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per
miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam,
sanctam, Deo placentem. Et totus fere ipsius exhortationis locus
temperatum habet elocutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, in
quibus propria propriis tanquam debita reddita decenter excurrunt,
sicuti est, Habentes dona diversa secundum gratiam quae data est
nobis; sive prophetiam, secundum regulam fidei; sive ministerium, in
ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in
exhortatione; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in
sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Dilectio sine
simulatione; odio habentes malum, adhaerentes bono: charitate
fraternitatis invicem diligentes, honore mutuo praevenientes, studio
non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in
tribulatione patientes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum
communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus
vos; benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus,
flere cum flentibus: idipsum invicem sentientes (Rom. XII, 1,
6-16). Et quam pulchre ista omnia sic effusa, bimembri circuitu
terminantur, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes! Et
aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseverantes, reddite omnibus
debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui
timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quae membratim fusa
clauduntur etiam ipsa circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini
quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Et post paululum: Nox
praecessit, inquit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus itaque
opera tenebrarum, et induamus arma lucis: sicut in die honeste
ambulemus; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et
impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum
Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in
concupiscentiis (Id. XIII, 6-8, 12-14). Quod si
quisquam ita diceret, Et carnis providentiam ne in concupiscentiis
feceritis; sine dubio aures clausula numerosiore mulceret: sed gravior
interpres etiam ordinem maluit tenere verborum. Quomodo autem hoc in
graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, viderint ejus
eloquii usque ad ista doctiores: mihi tamen quod nobis eodem verborum
ordine interpretatum est, nec ibi videtur currere numerose.
41. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis,
deesse fatendum est auctoribus nostris. Quod utrum per interpretes
factum sit, an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia
devitaverint, affirmare non audeo, quoniam me fateor ignorare. Illud
tamen scio, quod si quisquam hujus numerositatis peritus illorum
clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis
quibusdam verbis, quae tantumdem significatione valent, vel mutato
eorum quae invenerit ordine; nihi. illorum quae velut magna in scholis
grammaticorum aut rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse
cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae
quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum
nullum in eis, quibus isti inflantur, litteris invenitur. Sed
cavendum est ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus,
pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste
plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir
doctissimus Hieronymus quorumdam etiam metra commemoret, in hebraea
duntaxat lingua (Hieron. in prologo super Job): cujus ut veritatem
servaret in verbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu
meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior,
sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto
istos numeros clausularum; ita in auctoribus nostris hoc mihi plus
placet, quod ibi eos rarissime invenio.
42. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere
temperato, quod non tam verborum ornatibus comptum est, quam violentum
animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia; sed ea
si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo, et
elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura
decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur, ut verba
congruentia, non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur
ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur,
intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia
pretiosa, sed quia arma sunt: idem ipse est tamen, et valet
plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit . Agit Apostolus, ut
pro evangelico ministerio patienter mala hujus temporis, cum solatio
donorum Dei, omnia tolerentur. Magna res est, et granditer agitur,
nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus
acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes
offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum: sed in omnibus
commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in
tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in
carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in
jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in
benignitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo
veritatis, in virtute Dei: per arma justitiae a dextris et a
sinistris , per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam
famam; ut seductores, et veraces; ut qui ignoramur, et cognoscimur;
quasi morientes, et ecce vivimus: ut coerciti, et non mortificati;
ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egeni, multos autem
ditantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Vide adhuc
ardentem, Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum
dilatatum est (II Cor. VI, 2-11), et caetera, quae
persequi longum est.
43. Itemque ad Romanos agit, ut persecutiones hujus mundi
charitate vincantur, spe certa in adjutorio Dei. Agit autem et
granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt .
Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis
Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem
praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et
justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid
ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui
proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit
adversus electos Dei? Deus qui justificat? Quis est qui condemnet?
Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est
in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis non separa bita
charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an
fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est,
Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves
occisionis (Psal. XLIII, 22). Sed in his omnibus
supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque
mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque
praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque
profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei,
quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 28
39).
44. Ad Galatas autem quamvis tota ipsa Epistola submisso dicendi
genere scripta sit, nisi in extremis partibus ubi est eloquium
temperatum; tamen interponit quemdam locum eo motu animi, ut sine
ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo
posuimus, non posset tamen nisi granditer dici. Dies, inquit,
observatis, et menses, et annos, et tempora. Timeo vos, ne forte
sine causa laboraverim in vos . Estote sicut et ego, quoniam et ego
sicut vos: fratres, precor vos; nihil me laesistis. Scitis quia per
infirmitatem carnis jampridem evangelizavi vobis, et tentationes
vestras in carne mea non sprevistis, neque respuistis; sed sicut
angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Quae ergo fuit
beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri
posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus
factus sum vobis verum praedicans? Aemulantur vos non bene; sed
excludere vos volunt, ut eos aemulemini. Bonum est autem in bono
aemulari semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli
mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Vellem
autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in
vobis (Gal. IV, 10-20). Numquid hic aut contraria
contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa
sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? et tamen non ideo
tepuit grandis affectus, quo eloquium fervere sentimus.
|
|