|
45. Sed apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint; atque
ita conscripta memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore,
verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie
contentus altitudinem quaerat. Quapropter videamus ista genera dicendi
in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam
profecerunt, eamque Ecclesiae ministrarunt. Beatus Cyprianus
submisso dicendi genere utitur in eo libro ubi de Sacramento calicis
disputat. Solvitur quippe ibi quaestio, in qua quaeritur utrum calix
dominicus aquam solam, an eam vino mixtam debeat habere. Sed exempli
gratia aliquid inde ponendum est. Post principium ergo epistolae, jam
solvere incipiens propositam quaestionem: Admonitos autem nos scias,
inquit, ut in calice offerendo dominica traditio servetur, neque aliud
fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui
in commemorationem ejus offertur, vino mixtus offeratur. Nam cum
dicat Christus,
(Joan. XV, 5);
sanguis Christi, non aqua est utique, sed vinum; nec potest videri
sanguis ejus, quo redempti et vivificati sumus, esse in calice,
quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur; qui
Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicatur. Invenimus
enim in Genesi circa sacramentum Noc hoc idem praecucurrisse, et
figuram dominicae passionis illic exstitisse, quod vinum bibit, quod
inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis
et patentibus femoribus; quod nuditas illa patris a medio filio
denotata est; a majore vero et minore contecta (Gen. IX,
20-23), et caetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit
hoc solum complecti, quod Noe typum futurae veritatis ostendens, non
aquam sed vinum biberit; et sic imaginem dominicae passionis
expresserit. Item in sacerdote Melchisedech dominicum Sacramentum
praefiguratum videmus , secundum quod Scriptura divina testatur, et
dicit:
|
“Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Fuit
autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham”
|
|
(Id. XIV,
18). Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in
Psalmis Spiritus sanctus, ex persona Patris ad Filium dicens:
|
“Ante Luciferum genui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech”
|
|
(Psal. CIX, 4). Haec et alia quae
sequuntur hujus epistolae (Cypr. Epist. 63, ad Caecilium, de
Sacramento calicis), submissae dictionis modum servant, quod facile
est explorare legentibus.
46. Sanctus quoque Ambrosius cum agat rem magnam de Spiritu
sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, submisso tamen
dicendi genere utitur; quoniam res suscepta non ornamenta verborum,
aut ad flectendos animos commotionis affectum, sed rerum documenta
desiderat. Ergo inter caetera, in principio hujus operis ait:
Commotus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet
populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus
liberaret, obtulit haedum caprarum, cujus carnem secundum praeceptum
angeli, et azyma supra petram posuit, et ea jure perfudit: quae simul
ut virgae cacumine, quam gerebat, angelus Dei contigit, de petra
ignis erupit, atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est
(Jud. VI, 11-21). Quo indicio declaratum videtur, quod
petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est,
|
“Bibebant de consequenti petra, petra autem erat Christus”
|
|
(I
Cor. X, 4). Quod utique non ad divinitatem ejus, sed ad carnem
relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis
inundavit. Jam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus
Jesus in carne sua, totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec
solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim
haedi ad culpam facti refertur; jus ad illecebras cupiditatum, sicut
scriptum est,
|
“Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et
dixerunt, Quis nos cibabit carne”
|
|
(Num. XI, 4)? Quod igitur
extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exiit,
ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia
humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait,
|
“Ignem veni
mittere in terram”
|
|
(Luc. XII, 49); et caetera, in quibus
rei docendae ac probandae maxime incumbit (Ambros. lib. 1 de
Spiritu sancto, in prologo).
47. De genere temperato est apud Cyprianum virginitatis illa
laudatio: Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior
gloria est, major et cura. Flos est ille ecclesiastici germinis,
decus atque ornamentum gratiae spiritualis, laeta indoles laudis et
honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad
sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per
ipsas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa
fecunditas: quantoque plus gloriosa virginitas numero suo addit, tanto
plus gaudium matris augescit. Et alio loco in fine epistolae:
Quomodo portavimus, inquit, imaginem ejus qui de limo est, sic
portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 49).
Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat
et veritas; portant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione
retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam
fortes, ad sustinendas injurias mites, ad faciendam misericordiam
faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae vos singula, o
bonae virgines, observare, diligere, implere debetis, quae Deo et
Christo vacantes, ad Dominum cui vos dicastis, majore et meliore
parte praeceditis. Provectae annis, junioribus facite magisterium;
minores natu, praebete majoribus ministerium, comparibus
incitamentum; hortamentis vos mutuis excitate, aemulis de virtute
documentis ad gloriam provocate; durate fortiter, spiritualiter
pergite, pervenite feliciter; tantum mementote tunc nostri, cum
incipiet in vobis virginitas honorari (Cypr. Tract. de disciplina
et habitu Virginum).
48. Ambrosius etiam genere dicendi temperato ei ornato professis
virginibus proponit, tanquam sub exempli forma, quod moribus
imitentur, et dicit: Virgo erat, non solum corpore, sed etiam
mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum: corde
humilis, verbis gravis, animi prudens, loquendi parcior, legendi
studiosior; non in incerto divitiarum, sed in prece pauperis spem
reponens; intenta operi, verecunda sermoni; arbitrum mentis solita
non hominem, sed Deum quaerere; nullum laedere, bene velle omnibus;
assurgere majoribus natu, aequalibus non invidere; fugere jactantiam,
rationem sequi, amare virtutem. Quando ista vel vultu laesit
parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem?
quando risit debilem? quando vitavit inopem? Eos solos solita coetus
virorum invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret
verecundia. Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in
actu inverecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non
vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, et
figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci,
ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum, tanquam
lucernae lux intus posita, foris luceat. Quid ego exsequar ciborum
parcimoniam, officiorum redundantiam; alterum ultra naturam
superfuisse, alterum ipsi naturae pene defuisse? Illic nulla
intermissa tempora, hic congeminati jejunio dies; et si quando
reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius qui mortem
arceret, non delicias ministraret (Ambros. de Virginibus, lib.
2, in princip.), etc. Haec autem propterea in exemplo hujus
temperati generis posui, quia non hic agit ut virginitatem voveant quae
nondum voverunt; sed quales esse debeant quae jam votae sunt. Nam ut
aggrediatur animus tantum ac tale propositum, grandi utique dicendi
genere debet excitari et accendi. Sed martyr Cyprianus de habitu
virginum, non de suscipiendo virginitatis proposito scripsit. Iste
vero episcopus etiam ad hoc eas magno accendit eloquio.
49. Verum ex eo quod ambo egerunt, dictionis grandis exempla
memorabo. Ambo quippe invecti sunt in eas quae formam pigmentis
colorant, vel potius decolorant: quorum prior ille cum hoc ageret,
ait inter caetera: Si quis pingendi artifex vultum alicujus et
speciem, et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato
jam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut jam formata,
jam picta quasi peritior reformaret, gravis prioris artificis injuria
et justa indignatio videretur. Tu te existimas impune laturam tam
improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim
impudica circa homines, et incesta lucis lenocinantibus non sis,
corruptis violatisque quae Dei sunt, pejor adultera detineris. Quod
ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis,
praevaricatio est veritatis. Monentis Apostoli vox est:
|
“Expurgate
vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim
Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non
in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in
azymis sinceritatis et veritatis”
|
|
(I Cor. V, 7, 8). Num
sinceritas perseverat et veritas, quando quae sincera sunt polluuntur,
et colorum adulteriis, et medicaminum fucis in mendacium vera
mutantur? Dominus tuus dicit,
|
“Non potes facere capillum unum album
aut nigrum”
|
|
(Matth. V, 36); et tu ad vincendam Domini tui
vocem vis te esse potiorem. Audaci conatu et sacrilego contemptu
crines tuos inficis; malo praesagio futurorum capillos jam tibi
flammeos auspicaris (Cypr. Tract. de disciplina et habitu
Virginum). Longum est inserere omnia quae sequuntur.
50. Ille vero posterior ut in tales diceret: Hinc illa, inquit,
nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant,
dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditentur
adulterium castitatis. Quanta haec amentia, effigiem mutare naturae,
picturam quaerere; et dum verentur maritale judicium, prodere suum?
Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est: ita dum
alii studet placere, prius ipsa sibi displicet. Quem judicem,
mulier, veriorem requiremus deformitatis tuae, quam teipsam, quae
videri times? Si pulchra es, cur absconderis? si deformis, cur te
formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam
erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere:
et irasceris si amet alteram, qui adulterare in te docetur. Mala
magistra es injuriae tuae. Lenocinari enim refugit, etiam quae est
passa lenonem; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi
peccat. Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt: ibi enim
pudicitia, hic natura adulteratur (Ambros. de Virginibus, lib.
1). Satis, ut existimo, apparet feminas ne suam fucis adulterent
formam, et ad pudorem et ad timorem hac facundia vehementer impelli.
Proinde neque submissum neque temperatum, sed grande omnino genus hoc
elocutionis agnoscimus. Et in his autem quos duos ex omnibus proponere
volui, et in aliis ecclesiasticis viris et bona, et bene, id est
sicut res postulat, acute, ornate, ardenterque dicentibus, per multa
eorum scripta vel dicta possunt haec tria genera reperiri, et assidua
lectione vel auditione, admixta etiam exercitatione, studentibus
inolescere.
|
|