|
51. Nec quisquam praeter disciplinam esse existimet ista miscere:
imo quantum congrue fieri potest, omnibus generibus dictio varianda
est. Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem.
Cum vero fit in aliud ab alio transitus, etiamsi longius eat,
decentius procedit oratio: quamvis habeant et singula genera varietates
suas in sermone eloquentium, quibus non sinuntur in eorum qui audiunt,
frigescere vel tepescere sensibus. Verumtamen facilius submissum
solum, quam solum grande diutius tolerari potest. Commotio quippe
animi quanto magis excitanda est, ut nobis assentiatur auditor, tanto
minus in ea diu teneri potest, cum fuerit quantum satis est excitata.
Et ideo cavendum est, ne dum volumus altius erigere quod erectum est,
etiam inde decidat, quo fuerat excitatione perductum. Interpositis
vero quae sunt dicenda submissius, bene reditur ad ea quae opus est
granditer dici, ut dictionis impetus sicut maris aestus alternet. Ex
quo fit ut grande dicendi genus, si diutius est dicendum, non debeat
esse solum, sed aliorum generum interpositione varietur: ei tamen
genere dictio tota tribuitur, cujus copia praevaluerit.
|
|