|
52. Interest enim quod genus cui generi interponatur, vel
adhibeatur, certis et necessariis locis. Nam et in grandi genere
semper aut pene semper temperata decet esse principia. Et in potestate
est eloquentis ut dicantur nonnulla submisse, etiam quae possent
granditer dici; ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant
comparatione grandiora, et eorum tanquam umbris luminosiora reddantur.
In quocumque autem genere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt,
acumine opus est, quod sibi submissum genus proprie vindicat. Ac per
hoc eo genere utendum est et in aliis duobus generibus, quando eis ista
incidunt: sicut laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio
cujusquam nec liberatio, nec ad actionem quamlibet assensio
requiritur, in quocumque alio genere occurrerit, genus adhibendum et
interponendum est temperatum. In grandi ergo genere inveniunt locos
suos duo caetera, et in submisso similiter. Temperatum autem genus
non quidem semper, sed tamen aliquando submisso indiget, si, ut
dixi, quaestio cujus nodus est solvendus, incurrat; vel quando
nonnulla quae ornari possent, ideo non ornantur, sed submisso sermone
dicuntur, ut quibusdam quasi toris ornamentorum praebeant eminentiorem
locum. Grande autem genus temperata dictio non requirit: ad
delectandos quippe animos, non ad movendos ipsa suscipitur.
|
|