|
53. Non sane si dicenti crebrius et vehementius acclametur, ideo
granditer putandus est dicere: hoc enim et acumina submissi generis,
et ornamenta faciunt temperati. Grande autem genus plerumque pondere
suo voces premit, sed lacrymas exprimit. Denique cum apud Caesaream
Mauritaniae populo dissuaderem pugnam civilem, vel potius plus quam
civilem, quam Catervam vocabant; neque enim cives tantummodo, verum
etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter
se in duas partes divisi, per aliquot dies continuos, certo tempore
anni solemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat occidebat:
egi quidem granditer, quantum valui, ut tam crudele atque inveteratum
malum de cordibus et moribus eorum avellerem, pelleremque dicendo; non
tamen egisse aliquid me putavi, cum eos audirem acclamantes, sed cum
flentes viderem. Acclamationibus quippe se doceri et delectari,
flecti autem lacrymis indicabant. Quas ubi aspexi, immanem illam
consuetudinem a patribus et avis, longeque a majoribus traditam, quae
pectora eorum hostiliter obsidebat, vel potius, possidebat,
devictam, antequam re ipsa id ostenderent, credidi. Moxque sermone
finito ad agendas Deo gratias corda atque ora converti. Et ecce jam
ferme octo vel amplius anni sunt, propitio Christo, ex quo illic
nihil tale tentatum est . Sunt et alia multa experimenta quibus
didicimus, homines, quid in eis fecerit sapientis granditas
dictionis, non clamore potius quam gemitu, aliquando etiam lacrymis,
postremo vitae mutatione monstrasse.
54. Submisso etiam dicendi genere sunt plerique mutati: sed ut quod
nesciebant, scirent, aut quod eis videbatur incredibile, crederent;
non autem ut agerent quod agendum jam noverant, et agere nolebant. Ad
hujusmodi namque duritiam flectendam, debet granditer dici. Nam et
laudes et vituperationes quando eloquenter dicuntur, cum sint in genere
temperato, sic afficiunt quosdam, ut non solum in laudibus et
vituperationibus eloquentia delectentur, verum et ipsi laudabiliter
appetant, fugiantque vituperabiliter vivere. Sed numquid omnes qui
delectantur, mutantur , sicut in grandi genere omnes qui flectuntur,
agunt; et in submisso genere omnes qui docentur, sciunt, aut credunt
verum esse quod nesciunt?
|
|