|
55. Unde colligitur illa duo genera quod efficere intendunt, hoc
eis esse maxime necessarium, qui sapienter et eloquenter volunt dicere
Illud vero quod agitur genere temperato, id est, ut eloquentia ipsa
delectet, non est propter seipsum usurpandum; sed ut rebus quae
utiliter honesteque dicuntur, si nec docente indigent eloquio nec
movente, quia et scientes et faventes auditores habent, aliquanto
promptius ex delectatione ipsa elocutionis, accedat vel tenacius
adhaerescat assensus. Nam cum eloquentiae sit universale officium, in
quocumque istorum trium generum, dicere apte ad persuasionem; finis
autem, id quod intenderis, persuadere dicendo: in quocumque istorum
trium generum dicit quidem eloquens apte ad persuasionem, sed nisi
persuadeat, ad finem non pervenit eloquentiae. Persuadet autem in
submisso genere vera esse quae dicit; persuadet in grandi, ut agantur
quae agenda esse jam sciuntur, nec aguntur; persuadet in genere
temperato, pulchre ornateque se dicere: quo fine nobis quid opus est?
Appetant eum qui lingua gloriantur, et se in panegyricis talibusque
dictionibus jactant, ubi nec docendus, nec ad aliquid agendum
movendus, sed tantummodo est delectandus auditor. Nos vero istum
finem referamus ad alterum finem, ut scilicet quod efficere volumus,
cum granditer dicimus, hoc etiam isto velimus, id est, ut bona morum
diligantur, vel devitentur mala; si ab hac actione non sic alieni sunt
homines, ut ad eam grandi genere dictionis urgendi videantur: aut, si
jam id agunt, ut agant studiosius, atque in eo firmiter perseverent.
Ita fit ut etiam temperati generis ornatu, non jactanter, sed
prudenter utamur: non ejus fine contenti, quo tantummodo delectatur
auditor; sed hoc potius agentes, ut etiam ipso ad bonum quod
persuadere volumus, adjuvetur.
|
|