|
56. Illa itaque tria, quae supra posuimus, eum qui sapienter
dicit, si etiam eloquenter vult dicere, id agere debere, ut
intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur, non sic
accipienda sunt tanquam singula illis tribus dicendi generibus ita
tribuantur, ut ad submissum intelligenter, ad temperatum libenter, ad
grande pertineat obedienter audiri; sed sic potius ut haec tria semper
intendat, et quantum potest agat, etiam cum in illorum singulo quoque
versatur. Nolumus enim fastidiri, etiam quod submisse dicimus; ac
per hoc volumus non solum intelligenter, verum etiam libenter audiri.
Quid autem agimus, divinis testimoniis docendo quod dicimus, nisi ut
obedienter audiamur, id est ut credatur eis, opitulante illo cui
dictum est, Testimonia tua credita facta sunt valde (Psal.
XCII, 5)? Quid etiam cupit nisi credi, qui aliquid, licet
submisso eloquio, discentibus narrat? et quis eum velit audire, nisi
auditorem nonnulla etiam suavitate detineat? Nam si non intelligatur,
quis nesciat nec libenter eum posse, nec obedienter audiri? Plerumque
autem dictio ipsa submissa, dum solvit difficillimas quaestiones, et
inopinata manifestatione demonstrat; dum sententias acutissimas de
nescio quibus quasi cavernis, unde non sperabatur, eruit, et
ostendit; dum adversarii convincit errorem, et docet falsum esse quod
ab illo dici videbatur invictum; maxime quando adest ei quoddam decus
non appetitum, sed quodammodo naturale, et nonnulla, non
jactanticula, sed quasi necessaria, atque, ut ita dicam, ipsis rebus
extorta numerositas clausularum; tantas acclamationes excitat, ut vix
intelligatur esse submissa. Non enim quia neque incedit ornata, neque
armata, sed tanquam nuda congreditur, ideo non adversarium nervis
lacertisque collidit; et obsistentem subruit ac destruit membris
fortissimis falsitatem. Unde autem crebro et multum acclamatur ita
dicentibus, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic
invicta delectat? Et in hoc igitur genere submisso iste noster doctor
et dictor id agere debet, ut non solum intelligenter, verum etiam
libenter et obedienter audiatur.
57. Illa quoque eloquentia generis temperati apud eloquentem
ecclesiasticum, nec inornata relinquitur, nec indecenter ornatur: nec
solum hoc appetit ut delectet, quod solum apud alios profitetur; verum
etiam in iis quae laudat, sive vituperat, istis appetendis vel firmius
tenendis, illis autem devitandis vel respuendis, vult utique
obedienter audiri. Si autem non auditur intelligenter, nec libenter
potest. Proinde illa tria, ut intelligant qui audiunt, ut
delectentur, ut obediant, etiam in hoc genere agendum est, ubi tenet
delectatio principatum.
58. Jam vero ubi movere et flectere grandi genere opus est auditorem
(quod tunc est opus, quando et veraciter dici et suaviter confitetur,
et tamen non vult facere quod dicitur), dicendum est procul dubio
granditer. Sed quis movetur, si nescit quod dicitur? aut quis
tenetur ut audiat, si non delectatur? Unde et in isto genere, ubi ad
obedientiam cor durum dictionis granditate flectendum est, nisi et
intelligenter et libenter qui dicit audiatur, non potest obedienter
audiri.
|
|